- SUVMOVERE
- SUVMOVEREverbum Lictorum fuit, apud Romanos, qui Magistratui eunti turbam submovebant, viamque faciebant. Ad quem ritum alludens Plinius de Api bov, air l. 8. c. 46. Cum se proripuit in coetus, incedit submoto, grexque puerorum comitarur, carmen eius honori canentium. Ubi submoto incedere, sicut apud Lactantium dimoto incedere, Salmasio, est turbam dimovere, viam sibi facere, quod Galli dicunt fendre la presse. Nempe, quasi lictores haberet Apis, ad submovendam turbam, cum in coetus se proripiebat, populi conferti sponte se dimovebant, religione ac veneratione ducti et venienti viâ decedebant, ut cui religio pro lictore esset. Salmas. ad Solin. p. 307.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.